[99] EPISTOLA XCIX.

Clarissimo Doctissimoque Domino

CAELIO SECUNDO CURIONI

SUFFRIDUS PETRUS,

LEOVARDIENSIS, U.I. Licentiatus.

S. P. D.

Calendis Septembribus anno superiori literas ad me dedisti, Doctissime CAELI, quibus hortaris ut Castigationes meas in opera Ciceronis inchoatas porro absolvam, & easdem THOMAE GUARINO excudendas tradam. Ad quas cur hactenus nihil tibi responderim in causa fuit, quod post diutinam in Frisia moram superiori demum Iunio Lovanium reversus eas acceperim. Nihil aurem mihi gratius fuit, quam tibi homini in primis Ciceroniano meas lucubratiunculas probari, quas in Ciceronem paro. Itaque Hercule tua epistola mihi tantum calcar addidit, ut destiturus non antea sim, quam ad umbilicum perduxero, quod auspicatus sum, eritque non minima ejus emolumenti portio asscribenda tibi, si quod ex opella nostra ad hunc autorem illustrandum redundabit. Multis annis me OPORINUS remoratus fuit, qui absolutas & acceptas a me Castigationes meas editurus distulit, donec LAMBINUS praeveniret, has ubi jam integras retexuissem anno MDLXVII in patriam revocor, ubi per factiosos quosdam toto fere triennio haesi detentus. Iam igitur & infortunio & mora animum fere languidum & fractum peroportune recrearunt, & ad intermissum studium excitarunt literae tuae, ut quod morae diuturnitate omissum fuit, id curarum vigilantia sarcire gestiat. Cum igitur ad Reip. literariae utilitatem consilia tua te referre non dubitem, non possum non libenter obtemperare tibi in eo etiam, quo me THOMA GUARINO potius, quam alteri cuivis opellas meas imprimendas tradere hortaris. Ideoque scripsi jam nunc ad eum literas, quibus sapio certiorem quid a me exspectare debeat, quas cum ille non gravatim, ut arbitror tecum sit communicaturus, intelliges, me conditionibus non iniquis cum eo esse acturum. Cupio igitur, Vir Clarissime, ut qui ultro & nihil minus exspectantem literis tuis humanissimis dignatus es, jam cupientem & obsecrantem me saepius invisas, & in album amicorum tuorum penitus recipias: ego vicissim operam, dabo, ut amicitiae legibus in te nusquam desim. DEUS OPT. MAX. te Reip. literariae diu conservet incolumen. Vale. Lovanii XXI. Augusti. MDLXX.